Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 2:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  et exstruxi mihi piscinas aquarum,ut irrigarem silvam lignorum germinantium.

7.  Possedi servos et ancillas,multamque familiam habui :armenta quoque, et magnos ovium greges,ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ;

8.  coacervavi mihi argentum et aurum,et substantias regum ac provinciarum ;feci mihi cantores et cantatrices,et delicias filiorum hominum,scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ;

9.  et supergressus sum opibusomnes qui ante me fuerunt in Jerusalem :sapientia quoque perseveravit mecum.

10.  Et omnia quæ desideraverunt oculi meinon negavi eis,nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur,et oblectaret se in his quæ præparaveram ;et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.

11.  Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ,et ad labores in quibus frustra sudaveram,vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,et nihil permanere sub sole.

12.  Transivi ad contemplandam sapientiam,erroresque, et stultitiam.(Quid est, inquam, homo,ut sequi possit regem, factorem suum ?)

13.  Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam,quantum differt lux a tenebris.

14.  Sapientis oculi in capite ejus ;stultus in tenebris ambulat :et didici quod unus utriusque esset interitus.

15.  Et dixi in corde meo :Si unus et stulti et meus occasus erit,quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam ?Locutusque cum mente mea,animadverti quod hoc quoque esset vanitas.

16.  Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum,et futura tempora oblivione cuncta pariter operient :moritur doctus similiter ut indoctus.

Read complete chapter Ecclesiastes 2