Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 2:21-26 Vulgata Latina (VULG)

21.  Nam cum alius laboret in sapientia,et doctrina, et sollicitudine,homini otioso quæsita dimittit ;et hoc ergo vanitas et magnum malum.

22.  Quid enim proderit homini de universo labore suo,et afflictione spiritus,qua sub sole cruciatus est ?

23.  Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt,nec per noctem mente requiescit.Et hoc nonne vanitas est ?

24.  Nonne melius est comedere et bibere,et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ?et hoc de manu Dei est.

25.  Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?

26.  Homini bono in conspectu suodedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ;peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam,ut addat, et congreget,et tradat ei qui placuit Deo ;sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.

Read complete chapter Ecclesiastes 2