Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 2:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dixi ego in corde meo : Vadam,et affluam deliciis, et fruar bonis ;et vidi quod hoc quoque esset vanitas.

2.  Risum reputavi errorem,et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?

3.  Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam,ut animam meam transferrem ad sapientiam,devitaremque stultitiam,donec viderem quid esset utile filiis hominum,quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.

4.  Magnificavi opera mea,ædificavi mihi domos,et plantavi vineas ;

5.  feci hortos et pomaria,et consevi ea cuncti generis arboribus ;

6.  et exstruxi mihi piscinas aquarum,ut irrigarem silvam lignorum germinantium.

7.  Possedi servos et ancillas,multamque familiam habui :armenta quoque, et magnos ovium greges,ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ;

8.  coacervavi mihi argentum et aurum,et substantias regum ac provinciarum ;feci mihi cantores et cantatrices,et delicias filiorum hominum,scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ;

9.  et supergressus sum opibusomnes qui ante me fuerunt in Jerusalem :sapientia quoque perseveravit mecum.

10.  Et omnia quæ desideraverunt oculi meinon negavi eis,nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur,et oblectaret se in his quæ præparaveram ;et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.

11.  Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ,et ad labores in quibus frustra sudaveram,vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,et nihil permanere sub sole.

12.  Transivi ad contemplandam sapientiam,erroresque, et stultitiam.(Quid est, inquam, homo,ut sequi possit regem, factorem suum ?)

Read complete chapter Ecclesiastes 2