Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 12:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  et revertatur pulvis in terram suam unde erat,et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

8.  Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,et omnia vanitas.

9.  Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,docuit populum, et enarravit quæ fecerat ;et investigans composuit parabolas multas.

10.  Quæsivit verba utilia,et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

11.  Verba sapientium sicut stimuli,et quasi clavi in altum defixi,quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

12.  His amplius, fili mi, ne requiras.Faciendi plures libros nullus est finis ;frequensque meditatio, carnis afflictio est.

13.  Finem loquendi pariter omnes audiamus.Deum time, et mandata ejus observa :hoc est enim omnis homo,

Read complete chapter Ecclesiastes 12