Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 12:10-14 Vulgata Latina (VULG)

10.  Quæsivit verba utilia,et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

11.  Verba sapientium sicut stimuli,et quasi clavi in altum defixi,quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

12.  His amplius, fili mi, ne requiras.Faciendi plures libros nullus est finis ;frequensque meditatio, carnis afflictio est.

13.  Finem loquendi pariter omnes audiamus.Deum time, et mandata ejus observa :hoc est enim omnis homo,

14.  et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judiciumpro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

Read complete chapter Ecclesiastes 12