Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 11:7-10 Vulgata Latina (VULG)

7.  Dulce lumen,et delectabile est oculis videre solem.

8.  Si annis multis vixerit homo,et in his omnibus lætatus fuerit,meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

9.  Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ :et ambula in viis cordis tui,et in intuitu oculorum tuorum,et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

10.  Aufer iram a corde tuo,et amove malitiam a carne tua :adolescentia enim et voluptas vana sunt.

Read complete chapter Ecclesiastes 11