Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 11:5-9 Vulgata Latina (VULG)

5.  Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,sic nescis opera Dei,qui fabricator est omnium.

6.  Mane semina semen tuum,et vespere ne cesset manus tua :quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ;et si utrumque simul, melius erit.

7.  Dulce lumen,et delectabile est oculis videre solem.

8.  Si annis multis vixerit homo,et in his omnibus lætatus fuerit,meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

9.  Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ :et ambula in viis cordis tui,et in intuitu oculorum tuorum,et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

Read complete chapter Ecclesiastes 11