Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 5:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum : Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.

2.  Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.

3.  Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.

4.  Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.

5.  Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :

6.  Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

7.  Non habebis deos alienos in conspectu meo.

8.  Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.

Read complete chapter Deuteronomium 5