Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 33:19-29 Vulgata Latina (VULG)

19.  Populos vocabunt ad montem :ibi immolabunt victimas justitiæ.Qui inundationem maris quasi lac sugent,et thesauros absconditos arenarum.

20.  Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad :quasi leo requievit,cepitque brachium et verticem.

21.  Et vidit principatum suum,quod in parte sua doctor esset repositus :qui fuit cum principibus populi,et fecit justitias Domini,et judicium suum cum Israël.

22.  Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

23.  Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur,et plenus erit benedictionibus Domini :mare et meridiem possidebit.

24.  Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser,sit placens fratribus suis,et tingat in oleo pedem suum :

25.  ferrum et æs calceamentum ejus.Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.

26.  Non est deus alius ut Deus rectissimi,ascensor cæli, auxiliator tuus.Magnificentia ejus discurrunt nubes,

27.  habitaculum ejus sursum,et subter brachia sempiternaejiciet a facie tua inimicum,dicetque : Conterere.

28.  Habitabit Israël confidenter, et solus.Oculus Jacob in terra frumenti et vini,cælique caligabunt rore.

29.  Beatus es tu, Israël :quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ?Scutum auxilii tui,et gladius gloriæ tuæ :negabunt te inimici tui,et tu eorum colla calcabis.

Read complete chapter Deuteronomium 33