Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 33:14-24 Vulgata Latina (VULG)

14.  De pomis fructuum solis ac lunæ,

15.  de vertice antiquorum montium,de pomis collium æternorum :

16.  et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus.Benedictio illius qui apparuit in rubo,veniat super caput Joseph,et super verticem nazaræi inter fratres suos.

17.  Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,cornua rhinocerotis cornua illius :in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.Hæ sunt multitudines Ephraim :et hæc millia Manasse.

18.  Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo,et Issachar in tabernaculis tuis.

19.  Populos vocabunt ad montem :ibi immolabunt victimas justitiæ.Qui inundationem maris quasi lac sugent,et thesauros absconditos arenarum.

20.  Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad :quasi leo requievit,cepitque brachium et verticem.

21.  Et vidit principatum suum,quod in parte sua doctor esset repositus :qui fuit cum principibus populi,et fecit justitias Domini,et judicium suum cum Israël.

22.  Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

23.  Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur,et plenus erit benedictionibus Domini :mare et meridiem possidebit.

24.  Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser,sit placens fratribus suis,et tingat in oleo pedem suum :

Read complete chapter Deuteronomium 33