Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 28:40-51 Vulgata Latina (VULG)

40.  Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent, et peribunt.

41.  Filios generabis et filias, et non frueris eis : quoniam ducentur in captivitatem.

42.  Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.

43.  Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes, et eris inferior.

44.  Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.

45.  Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.

46.  Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum :

47.  eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.

48.  Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria : et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.

49.  Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis :

50.  gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli,

51.  et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ : donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium : donec te disperdat,

Read complete chapter Deuteronomium 28