Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 27:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :

5.  et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,

6.  et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

7.  et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

8.  Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.

9.  Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :

10.  audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.

11.  Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :

12.  Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.

13.  Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.

Read complete chapter Deuteronomium 27