Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 26:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea :

2.  tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus :

3.  accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.

4.  Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui :

5.  et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.

6.  Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima :

Read complete chapter Deuteronomium 26