Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 24:8-22 Vulgata Latina (VULG)

8.  Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.

9.  Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto.

10.  Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :

11.  sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.

12.  Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,

13.  sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.

14.  Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :

15.  sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

16.  Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.

17.  Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.

18.  Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

19.  Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.

20.  Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.

21.  Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.

22.  Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

Read complete chapter Deuteronomium 24