Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 23:17-25 Vulgata Latina (VULG)

17.  Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.

18.  Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

19.  Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem :

20.  sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

21.  Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.

22.  Si nolueris polliceri, absque peccato eris.

23.  Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.

24.  Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum.

25.  Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.

Read complete chapter Deuteronomium 23