Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 22:7-17 Vulgata Latina (VULG)

7.  sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.

8.  Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.

9.  Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.

10.  Non arabis in bove simul et asino.

11.  Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.

12.  Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.

13.  Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,

14.  quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :

15.  tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :

16.  et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,

17.  imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :

Read complete chapter Deuteronomium 22