Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 2:25-34 Vulgata Latina (VULG)

25.  Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.

26.  Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens :

27.  Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.

28.  Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,

29.  sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

30.  Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.

31.  Dixitque Dominus ad me : Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus : incipe possidere eam.

32.  Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.

33.  Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.

34.  Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam,

Read complete chapter Deuteronomium 2