Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 14:20-25 Vulgata Latina (VULG)

20.  Omne quod mundum est, comedite.

21.  Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.

22.  Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,

23.  et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.

24.  Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,

25.  vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :

Read complete chapter Deuteronomium 14