Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 14:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :

2.  quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.

3.  Ne comedatis quæ immunda sunt.

4.  Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,

5.  cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.

6.  Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.

7.  De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.

8.  Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.

Read complete chapter Deuteronomium 14