Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 12:19-26 Vulgata Latina (VULG)

19.  Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.

20.  Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua :

21.  locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.

22.  Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur.

23.  Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus :

24.  sed super terram fundes quasi aquam,

25.  ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.

26.  Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus :

Read complete chapter Deuteronomium 12