Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Deuteronomium 1:9-27 Vulgata Latina (VULG)

9.  Dixique vobis illo in tempore :

10.  Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.

11.  (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)

12.  Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.

13.  Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.

14.  Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.

15.  Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.

16.  Præcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.

17.  Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.

18.  Præcepique omnia quæ facere deberetis.

19.  Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,

20.  dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :

21.  vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.

22.  Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.

23.  Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.

24.  Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,

25.  sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

26.  Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,

27.  murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.

Read complete chapter Deuteronomium 1