Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Canticum Canticorum 5:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  Pessulum ostii mei aperui dilecto meo,at ille declinaverat, atque transierat.Anima mea liquefacta est, ut locutus est ;quæsivi, et non inveni illum ;vocavi, et non respondit mihi.

7.  Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ;percusserunt me, et vulneraverunt me.Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

8.  Adjuro vos, filiæ Jerusalem,si inveneritis dilectum meum,ut nuntietis ei quia amore langueo.

9.   Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ?qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?

10.   Dilectus meus candidus et rubicundus ;electus ex millibus.

11.  Caput ejus aurum optimum ;comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.

12.  Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum,quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.

13.  Genæ illius sicut areolæ aromatum,consitæ a pigmentariis.Labia ejus lilia,distillantia myrrham primam.

Read complete chapter Canticum Canticorum 5