Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Canticum Canticorum 1:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.   Osculetur me osculo oris sui ;quia meliora sunt ubera tua vino,

2.  fragrantia unguentis optimis.Oleum effusum nomen tuum ;ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3.   Trahe me, post te curremusin odorem unguentorum tuorum.Introduxit me rex in cellaria sua ;exsultabimus et lætabimur in te,memores uberum tuorum super vinum.Recti diligunt te.

4.   Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5.  Nolite me considerare quod fusca sim,quia decoloravit me sol.Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;posuerunt me custodem in vineis :vineam meam non custodivi.

Read complete chapter Canticum Canticorum 1