Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 6:27-40 Vulgata Latina (VULG)

27.  Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur : similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.

28.  De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.

29.  Unde enim vocantur dii ? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis :

30.  et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.

31.  Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui.

32.  Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.

33.  Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.

34.  Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.

35.  Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.

36.  Hominem cæcum ad visum non restituunt ; de necessitate hominem non liberabunt.

37.  Viduæ non miserebuntur, neque orphanis benefacient.

38.  Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea, confundentur.

39.  Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos ?

40.  Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui :

Read complete chapter Baruch 6