Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 6:22-26 Vulgata Latina (VULG)

22.  Unde sciatis quia non sunt dii : ne ergo timueritis eos.

23.  Aurum etiam quod habent ad speciem est : nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt : neque enim dum conflarentur, sentiebant.

24.  Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.

25.  Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus : confundantur etiam qui colunt ea.

26.  Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.

Read complete chapter Baruch 6