Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 4:5-21 Vulgata Latina (VULG)

5.  Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :

6.  venundati estis gentibus non in perditionem :sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,traditi estis adversariis.

7.  Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,immolantes dæmoniis, et non Deo.

8.  Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,et contristastis nutricem vestram Jerusalem.

9.  Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit :Audite, confines Sion :adduxit enim mihi Deus luctum magnum.

10.  Vidi enim captivitatem populi mei,filiorum meorum et filiarum,quam superduxit illis Æternus.

11.  Nutrivi enim illos cum jucunditate ;dimisi autem illos cum fletu et luctu.

12.  Nemo gaudeat super me viduam et desolatam :a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,quia declinaverunt a lege Dei.

13.  Justitias autem ipsius nescierunt,nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei,neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.

14.  Veniant confines Sion,et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum,quam superduxit illis Æternus.

15.  Adduxit enim super illos gentem de longinquo,gentem improbam, et alterius linguæ,

16.  qui non sunt reveriti senem,neque puerorum miserti sunt,et abduxerunt dilectos viduæ,et a filiis unicam desolaverunt.

17.  Ego autem, quid possum adjuvare vos ?

18.  qui enim adduxit super vos mala,ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.

19.  Ambulate, filii, ambulate :ego enim derelicta sum sola.

20.  Exui me stola pacis,indui autem me sacco obsecrationis,et clamabo ad Altissimum in diebus meis.

21.  Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,et eripiet vos de manu principum inimicorum.

Read complete chapter Baruch 4