Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 4:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hic liber mandatorum Dei,et lex quæ est in æternum :omnes qui tenent eam pervenient ad vitam :qui autem dereliquerunt eam, in mortem.

2.  Convertere, Jacob, et apprehende eam :ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.

3.  Ne tradas alteri gloriam tuam,et dignitatem tuam genti alienæ.

4.  Beati sumus, Israël,quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.

5.  Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :

6.  venundati estis gentibus non in perditionem :sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,traditi estis adversariis.

7.  Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,immolantes dæmoniis, et non Deo.

8.  Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,et contristastis nutricem vestram Jerusalem.

9.  Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit :Audite, confines Sion :adduxit enim mihi Deus luctum magnum.

10.  Vidi enim captivitatem populi mei,filiorum meorum et filiarum,quam superduxit illis Æternus.

11.  Nutrivi enim illos cum jucunditate ;dimisi autem illos cum fletu et luctu.

Read complete chapter Baruch 4