Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 3:22-38 Vulgata Latina (VULG)

22.  non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman.

23.  Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.

24.  O Israël, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus !

25.  magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus.

26.  Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,statura magna, scientes bellum.

27.  Non hos elegit Dominus,neque viam disciplinæ invenerunt :propterea perierunt,

28.  et quoniam non habuerunt sapientiam,interierunt propter suam insipientiam.

29.  Quis ascendit in cælum, et accepit eam,et eduxit eam de nubibus ?

30.  Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?

31.  Non est qui possit scire vias ejus,neque qui exquirat semitas ejus :

32.  sed qui scit universa novit eam,et adinvenit eam prudentia suaqui præparavit terram in æterno tempore :et replevit eam pecudibus et quadrupedibus

33.  qui emittit lumen, et vadit,et vocavit illud, et obedit illi in tremore.

34.  Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis,et lætatæ sunt :

35.  vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus,et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.

36.  Hic est Deus noster,et non æstimabitur alius adversus eum.

37.  Hic adinvenit omnem viam disciplinæ,et tradidit illam Jacob puero suo,et Israël dilecto suo.

38.  Post hæc in terris visus est,et cum hominibus conversatus est.

Read complete chapter Baruch 3