Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 3:2-15 Vulgata Latina (VULG)

2.  Audi, Domine, et miserere,quia Deus es misericors :et miserere nostri, quia peccavimus ante te :

3.  quia tu sedes in sempiternum,et nos, peribimus in ævum ?

4.  Domine omnipotens, Deus Israël,audi nunc orationem mortuorum Israël,et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te,et non audierunt vocem Domini Dei sui,et agglutinata sunt nobis mala.

5.  Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum,sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :

6.  quia tu es Dominus Deus noster,et laudabimus te, Domine :

7.  quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris,et ut invocemus nomen tuum,et laudemus te in captivitate nostra,quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum,qui peccaverunt ante te.

8.  Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie,qua nos dispersisti in improperium,et in maledictum, et in peccatum,secundum omnes iniquitates patrum nostrorum,qui recesserunt a te, Domine Deus noster.

9.  Audi, Israël, mandata vitæ :auribus percipe, ut scias prudentiam.

10.  Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,

11.  inveterasti in terra aliena,coinquinatus es cum mortuis,deputatus es cum descendentibus in infernum ?

12.  Dereliquisti fontem sapientiæ :

13.  nam si in via Dei ambulasses,habitasses utique in pace sempiterna.

14.  Disce ubi sit prudentia,ubi sit virtus, ubi sit intellectus,ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus,ubi sit lumen oculorum, et pax.

15.  Quis invenit locum ejus ?et quis intravit in thesauros ejus ?

Read complete chapter Baruch 3