Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 3:18-26 Vulgata Latina (VULG)

18.  qui argentum thesaurizant, et aurum,in quo confidunt homines,et non est finis acquisitionis eorum ?qui argentum fabricant, et solliciti sunt,nec est inventio operum illorum ?

19.  Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,et alii loco eorum surrexerunt.

20.  Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,viam autem disciplinæ ignoraverunt,

21.  neque intellexerunt semitas ejus,neque filii eorum susceperunt eam :a facie ipsorum longe facta est ;

22.  non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman.

23.  Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.

24.  O Israël, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus !

25.  magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus.

26.  Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,statura magna, scientes bellum.

Read complete chapter Baruch 3