Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 3:12-25 Vulgata Latina (VULG)

12.  Dereliquisti fontem sapientiæ :

13.  nam si in via Dei ambulasses,habitasses utique in pace sempiterna.

14.  Disce ubi sit prudentia,ubi sit virtus, ubi sit intellectus,ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus,ubi sit lumen oculorum, et pax.

15.  Quis invenit locum ejus ?et quis intravit in thesauros ejus ?

16.  Ubi sunt principes gentium,et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?

17.  qui in avibus cæli ludunt,

18.  qui argentum thesaurizant, et aurum,in quo confidunt homines,et non est finis acquisitionis eorum ?qui argentum fabricant, et solliciti sunt,nec est inventio operum illorum ?

19.  Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,et alii loco eorum surrexerunt.

20.  Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,viam autem disciplinæ ignoraverunt,

21.  neque intellexerunt semitas ejus,neque filii eorum susceperunt eam :a facie ipsorum longe facta est ;

22.  non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman.

23.  Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.

24.  O Israël, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus !

25.  magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus.

Read complete chapter Baruch 3