Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 2:9-22 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et vigilavit Dominus in malis,et adduxit ea super nos :quia justus est Dominus in omnibus operibus suisquæ mandavit nobis,

10.  et non audivimus vocem ipsiusut iremus in præceptis Domini,quæ dedit ante faciem nostram.

11.  Et nunc, Domine Deus Israël,qui eduxisti populum tuum de terra Ægyptiin manu valida, et in signis, et in prodigiis,et in virtute tua magna, et in brachio excelso,et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :

12.  peccavimus, impie egimus,inique gessimus, Domine Deus noster,in omnibus justitiis tuis.

13.  Avertatur ira tua a nobis,quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.

14.  Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras,et educ nos propter te,et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :

15.  ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster,et quia nomen tuum invocatum est super Israël,et super genus ipsius.

16.  Respice, Domine, de domo sancta tua in nos,et inclina aurem tuam, et exaudi nos.

17.  Aperi oculos tuos et vide :quia non mortui qui sunt in inferno,quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,dabunt honorem et justificationem Domino :

18.  sed anima quæ tristis est super magnitudine mali,et incedit curva et infirma,et oculi deficientes, et anima esuriens,dat tibi gloriam et justitiam Domino.

19.  Quia non secundum justitias patrum nostrorumnos fundimus preces et petimus misericordiamante conspectum tuum, Domine Deus noster :

20.  sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos,sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,dicens :

21.  Sic dicit Dominus :Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,et opera facite regi Babylonis,et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.

22.  Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri,operari regi Babyloniæ,defectionem vestram faciam de civitatibus Juda,et a foris Jerusalem,

Read complete chapter Baruch 2