Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 2:25-35 Vulgata Latina (VULG)

25.  et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis,et mortui sunt in doloribus pessimis,in fame et in gladio, et in emissione.

26.  Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipsosicut hæc dies,propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.

27.  Et fecisti in nobis, Domine Deus noster,secundum omnem bonitatem tuamet secundum omnem miserationem tuam illam magnam :

28.  sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,

29.  dicens : Si non audieritis vocem meam,multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,quo ego eos dispergam :

30.  quia scio quod me non audiet populus :populus est enim dura cervice.Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,

31.  et scient quia ego sum Dominus Deus eorum :et dabo eis cor, et intelligent ;aures, et audient :

32.  et laudabunt me in terra captivitatis suæ,et memores erunt nominis mei,

33.  et avertent se a dorso suo duro,et a malignitatibus suis :quia reminiscentur viam patrum suorum,qui peccaverunt in me.

34.  Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum,Abraham, Isaac, et Jacob :et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,et non minorabuntur :

35.  et statuam illis testamentum alterum sempiternum,ut sim illis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :et non movebo amplius populum meum, filios Israël,a terra quam dedi illis.

Read complete chapter Baruch 2