Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Baruch 1:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem.

14.  Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno :

15.  et dicetis : Domino Deo nostro justitia,nobis autem confusio faciei nostræ,sicut est dies hæc omni Juda,et habitantibus in Jerusalem :

16.  regibus nostris, et principibus nostris,et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris,et patribus nostris.

17.  Peccavimus ante Dominum Deum nostrum,et non credidimus, diffidentes in eum :

18.  et non fuimus subjectibiles illi,et non audivimus vocem Domini Dei nostri,ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis.

19.  A die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti,usque ad diem hanc,eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum :et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius :

20.  et adhæserunt nobis multa mala et maledictionesquæ constituit Dominus Moysi servo suo,qui eduxit patres nostros de terra Ægypti,dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.

21.  Et non audivimus vocem Domini Dei nostri,secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos :

22.  et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni,operari diis alienis,facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.

Read complete chapter Baruch 1