Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Amos 5:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  qui convertitis in absinthium judicium,et justitiam in terra relinquitis) :

8.  facientem Arcturum et Orionem,et convertentem in mane tenebras,et diem in noctem mutantem ;qui vocat aquas maris,et effundit eas super faciem terræ ;Dominus nomen est ejus :

9.  qui subridet vastitatem super robustum,et depopulationem super potentem affert.

10.  Odio habuerunt corripientem in porta,et loquentem perfecte abominati sunt.

11.  Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,et prædam electam tollebatis ab eo,domos quadro lapide ædificabitis,et non habitabitis in eis ;vineas plantabis amantissimas,et non bibetis vinum earum.

12.  Quia cognovi multa scelera vestra,et fortia peccata vestra :hostes justi, accipientes munus,et pauperes deprimentes in porta.

13.  Ideo prudens in tempore illo tacebit,quia tempus malum est.

14.  Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15.  Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16.  Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :In omnibus plateis planctus ;et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !et vocabunt agricolam ad luctum,et ad planctum eos qui sciunt plangere.

Read complete chapter Amos 5