Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Amos 5:13-26 Vulgata Latina (VULG)

13.  Ideo prudens in tempore illo tacebit,quia tempus malum est.

14.  Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15.  Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16.  Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :In omnibus plateis planctus ;et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !et vocabunt agricolam ad luctum,et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17.  Et in omnibus vineis erit planctus,quia pertransibo in medio tui,dicit Dominus.

18.  Væ desiderantibus diem Domini !ad quid eam vobis ?Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19.  Quomodo si fugiat vir a facie leonis,et occurrat ei ursus ;et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,et mordeat eum coluber.

20.  Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ;et caligo, et non splendor in ea ?

21.  Odi, et projeci festivitates vestras,et non capiam odorem cœtuum vestrorum.

22.  Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra,non suscipiam ;et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23.  Aufer a me tumultum carminum tuorum ;et cantica lyræ tuæ non audiam.

24.  Et revelabitur quasi aqua judicium,et justitia quasi torrens fortis.

25.  Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihiin deserto quadraginta annis, domus Israël ?

26.  et portastis tabernaculum Moloch vestro,et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri,quæ fecistis vobis.

Read complete chapter Amos 5