Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Amos 5:10-20 Vulgata Latina (VULG)

10.  Odio habuerunt corripientem in porta,et loquentem perfecte abominati sunt.

11.  Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,et prædam electam tollebatis ab eo,domos quadro lapide ædificabitis,et non habitabitis in eis ;vineas plantabis amantissimas,et non bibetis vinum earum.

12.  Quia cognovi multa scelera vestra,et fortia peccata vestra :hostes justi, accipientes munus,et pauperes deprimentes in porta.

13.  Ideo prudens in tempore illo tacebit,quia tempus malum est.

14.  Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15.  Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16.  Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :In omnibus plateis planctus ;et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !et vocabunt agricolam ad luctum,et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17.  Et in omnibus vineis erit planctus,quia pertransibo in medio tui,dicit Dominus.

18.  Væ desiderantibus diem Domini !ad quid eam vobis ?Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19.  Quomodo si fugiat vir a facie leonis,et occurrat ei ursus ;et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,et mordeat eum coluber.

20.  Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ;et caligo, et non splendor in ea ?

Read complete chapter Amos 5