Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Amos 5:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audite verbum istud,quod ego levo super vos planctum :domus Israël cecidit,et non adjiciet ut resurgat.

2.  Virgo Israël projecta est in terram suam,non est qui suscitet eam.

3.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Urbs de qua egrediebantur mille,relinquentur in ea centum ;et de qua egrediebantur centum,relinquentur in ea decem in domo Israël.

4.  Quia hæc dicit Dominus domui Israël :Quærite me, et vivetis.

5.  Et nolite quærere Bethel,et in Galgalam nolite intrare,et in Bersabee non transibitis,quia Galgala captiva ducetur,et Bethel erit inutilis.

6.  Quærite Dominum, et vivite(ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit,et non erit qui extinguat Bethel :

7.  qui convertitis in absinthium judicium,et justitiam in terra relinquitis) :

8.  facientem Arcturum et Orionem,et convertentem in mane tenebras,et diem in noctem mutantem ;qui vocat aquas maris,et effundit eas super faciem terræ ;Dominus nomen est ejus :

9.  qui subridet vastitatem super robustum,et depopulationem super potentem affert.

10.  Odio habuerunt corripientem in porta,et loquentem perfecte abominati sunt.

11.  Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,et prædam electam tollebatis ab eo,domos quadro lapide ædificabitis,et non habitabitis in eis ;vineas plantabis amantissimas,et non bibetis vinum earum.

12.  Quia cognovi multa scelera vestra,et fortia peccata vestra :hostes justi, accipientes munus,et pauperes deprimentes in porta.

13.  Ideo prudens in tempore illo tacebit,quia tempus malum est.

Read complete chapter Amos 5