Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Abdiæ 1:9-21 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et timebunt fortes tui a meridie,ut intereat vir de monte Esau.

10.  Propter interfectionem,et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob,operiet te confusio, et peribis in æternum.

11.  In die cum stares adversus eum,quando capiebant alieni exercitum ejus,et extranei ingrediebantur portas ejus,et super Jerusalem mittebant sortem,tu quoque eras quasi unus ex eis.

12.  Et non despicies in die fratris tui,in die peregrinationis ejus :et non lætaberis super filios Judain die perditionis eorum :et non magnificabis os tuumin die angustiæ.

13.  Neque ingredieris portam populi meiin die ruinæ eorum ;neque despicies et tu in malis ejusin die vastitatis illius.Et non emitteris adversus exercitum ejusin die vastitatis illius,

14.  neque stabis in exitibusut interficias eos qui fugerint,et non concludes reliquos ejusin die tribulationis.

15.  Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes :sicut fecisti, fiet tibi ;retributionem tuam convertet in caput tuum.

16.  Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,bibent omnes gentes jugiter :et bibent, et absorbebunt,et erunt quasi non sint.

17.  Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ;et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.

18.  Et erit domus Jacob ignis,et domus Joseph flamma,et domus Esau stipula :et succendentur in eis, et devorabunt eos,et non erunt reliquiæ domus Esau,quia Dominus locutus est.

19.  Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau,et qui in campestribus, Philisthiim :et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ,et Benjamin possidebit Galaad.

20.  Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël,omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam :et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est,possidebit civitates austri.

21.  Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau,et erit Domino regnum.

Read complete chapter Abdiæ 1