Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Abdiæ 1:14-21 Vulgata Latina (VULG)

14.  neque stabis in exitibusut interficias eos qui fugerint,et non concludes reliquos ejusin die tribulationis.

15.  Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes :sicut fecisti, fiet tibi ;retributionem tuam convertet in caput tuum.

16.  Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum,bibent omnes gentes jugiter :et bibent, et absorbebunt,et erunt quasi non sint.

17.  Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ;et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.

18.  Et erit domus Jacob ignis,et domus Joseph flamma,et domus Esau stipula :et succendentur in eis, et devorabunt eos,et non erunt reliquiæ domus Esau,quia Dominus locutus est.

19.  Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau,et qui in campestribus, Philisthiim :et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ,et Benjamin possidebit Galaad.

20.  Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël,omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam :et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est,possidebit civitates austri.

21.  Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau,et erit Domino regnum.

Read complete chapter Abdiæ 1