Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 8:9-13 Vulgata Latina (VULG)

9.  At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judæorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo.

10.  Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judæorum suppleret :

11.  statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura.

12.  Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Judæis Nicanoris adventum.

13.  Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiæ, in fugam vertebantur :

Read complete chapter 4 Regum 8