Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 7:37-42 Vulgata Latina (VULG)

37.  Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.

38.  In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est.

39.  Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.

40.  Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.

41.  Novissime autem post filios, et mater consumpta est.

42.  Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.

Read complete chapter 4 Regum 7