Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 2:9-21 Vulgata Latina (VULG)

9.  Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.

10.  Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum.

11.  Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.

12.  Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.

13.  Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.

14.  Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.

15.  Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis.

16.  Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies.

17.  Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,

18.  sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum.

19.  Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.

20.  De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione,

21.  sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem,

Read complete chapter 4 Regum 2