Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 15:23-37 Vulgata Latina (VULG)

23.  et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui,

24.  ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.

25.  Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.

26.  Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt :

27.  manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, præsentia Dei magnifice delectati.

28.  Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.

29.  Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.

30.  Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.

31.  Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant.

32.  Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est.

33.  Linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari : manum autem dementis contra templum suspendi.

34.  Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes : Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit.

35.  Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.

36.  Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire :

37.  habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardochæi diei.

Read complete chapter 4 Regum 15