Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 15:10-22 Vulgata Latina (VULG)

10.  et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum prævaricationem.

11.  Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit.

12.  Erat autem hujuscemodi visus : Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum.

13.  Post hoc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum.

14.  Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et populi Israël : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.

15.  Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem :

16.  Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël.

17.  Exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter : ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.

18.  Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.

19.  Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant.

20.  Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiæ equitesque opportuno in loco compositi,

21.  considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.

22.  Dixit autem invocans hoc modo : Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia :

Read complete chapter 4 Regum 15