Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 13:6-18 Vulgata Latina (VULG)

6.  Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.

7.  Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum.

8.  Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est.

9.  Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus.

10.  Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos,

11.  quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur : ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi.

12.  Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent.

13.  Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei.

14.  Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit.

15.  Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant :

16.  summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt.

17.  Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione.

18.  Sed rex, accepto gustu audaciæ Judæorum, arte difficultatem locorum tentabat :

Read complete chapter 4 Regum 13