Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 12:35-42 Vulgata Latina (VULG)

35.  Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa.

36.  At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri :

37.  incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.

38.  Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.

39.  Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.

40.  Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos : omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.

41.  Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta :

42.  atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt.

Read complete chapter 4 Regum 12