Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 12:28-39 Vulgata Latina (VULG)

28.  Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.

29.  Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat.

30.  Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint :

31.  gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.

32.  Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.

33.  Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.

34.  Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum.

35.  Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa.

36.  At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri :

37.  incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.

38.  Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.

39.  Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.

Read complete chapter 4 Regum 12