Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 10:21-32 Vulgata Latina (VULG)

21.  Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.

22.  Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.

23.  Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.

24.  At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus.

25.  Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,

26.  ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.

27.  Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.

28.  Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant.

29.  Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes :

30.  ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.

31.  Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.

32.  Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.

Read complete chapter 4 Regum 10