Vetus Testamentum

Novum Testamentum

4 Regum 10:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit :

2.  aras autem quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est :

3.  et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.

4.  Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.

5.  Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.

6.  Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.

7.  Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.

8.  Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos.

Read complete chapter 4 Regum 10